Startseite
Latein
De gigante cupido
Pompeji 2004
Rom 2005
Trier 2007
Iter Memelense
Iter Sechellicum
Latein 6b
Latein 7b
Latein HF/GK 11
Latein HF 13
Iter Sechellicum
Seychellen 159

1 Medio mense Decembri anno ab urbe condita bismillesimo septingentesimo sexagesimo secundo amicus collegaque quidam mihi narrat se ineunte vere patriam relinquere et in regiones meridianas iter facere in animo habere. Mihi autem roganti, an sibi placeret, si ego idem iter facerem, respondit se mecum non dissentire et ad insulas „Seychellen“ nominatas proficisci velle.

Paulo post in codicem fermus nos a.d. quartum Kal. Apr. profecturos esse. Seychellen 005Sed cum aeroplanus campum aviationis Bremensem relinqueret, ego solus paratus ad patriam relinquendam fui, nam amico meo syngraphus ratus non erat. Quare paulo post solus ad Lutetiam perveni, ubi mihi erat exspectandus alter aeroplanus ad insulas desideratas advolans.

Tandem tres horas post Lutetiam sole occidente relinquere potuimus per noctem volantes. Postquam cena parva parata et apportata est, sum conatus dormire, sed non soleo sedens quiescere. Itaque vix dormiveram, cum denique ad destinatum eius itineris, insulam „Mahé“ appellatum, sole oriente pervenimus.

2 Eo loco iam erat hora octava, cum in Germania vix hora sexta esset. Quibus rebus defessior eram, praesertim cum caelum calidius ibi est: Die et nocte temperatio ita est, ut nulla veste utaris. Per omnem annum sol lucet et nonnumquam solum pluere dicitur. Sed arbores floresque crescunt florescuntque, quod umor ibi satis est et sol, ut scripsi, tantum lucet, sed non ardet.Seychellen 015

Euronibus Rupiebus permutatis automobili usus ad villam pervenit, ubi habitavi, dum in insulis sum. Primo die domina eius villae mihi certiorem fecit de casa et vico et litore. Comiter narravit, ubi cibos emere possem, ubi taberna propinqua esset, ubi litus ad natandum idoneum esset. Tum otio fructus sum.

Decreveramus, ut pro deversorio villam incolere vellemus, cui culina, balinea, triclinium duoque cubicula erat. Nemo praeter nos eo habitaret et sic mox silentium erat, quia amicus meus nunc etiam Bremae versatus est. Eratne autem re vera silentium? Minime! Aves enim canebant, ventus per palmas flabat – et iterum iterumque automobilia transvehebantur, nam via transeunda est, si ad mare accedere vis, quod vix quinquaginta passuum distat.

Mox in solario quievi, mox paululum gustavi, mox librum legi et recreavi. Speravi amicum mihi nuntium missurum esse, sed eo die nihil factum est.Seychellen 026

Hora decima et quinta decrevi, ut vicinitatem explorarem. Sole ardente per vias ambulans tabernas quaesivi. Mox tabernam parvam inveni , ubi aquam et fructus et alios cibos emere potui. Tandem „Anchor Café“ inveni, quod mihi commendatum erat. Contentus domum reverti et nunc mihi placuit primum in mari natare. Aqua Oceani Indici calda erat, sed tamen me refrigerare poterat, quia aer calidior erat. Paulo post in „Anchor Café“ cenavit et „Chicken Curry“ fructus sum. Domum ambulans in litore consedi et solem occidentem spectavi.

Fabulas audire in animo habuit et sic in solario consedi. Paulo post autem cubiculum petivi, cum culices me momordissent et ego ita defessus essem, ut mihi non contingeret, ne oculos clauderem.Seychellen 016

3 Mihi somnus non erat gravis et media nocte excitatus sum, cum plueret. Hora septima surrexi. Cum sudarem, decrevi subito mare petere, ut refrigerarer. Dum nato, iterum pluvit. Qua re arcus caelestis apparuerat. Sinum non pulcherrime pingere potuisses! Dominam villae meae ibi conveni et consentimus, quam amoenus hic sinus est.

Nonnullos fructus gustavi et coepi has litteras scribere. Amicus quidam nuntios nunc quoque non miserat et praeterea hodie non iam advenit. Comes mihi erat tantum avis parva, qui panem postulavit et qua re tabulam advolens me visitavit. Cui paro simili caput rubrum erat.

Deinde ancilla venit et pauca verba facere cupivit. Ego autem hoc die libros legere in animo habui et natare et ambulare. Praeterea speravi amicum cras venturum esse. Qua re me libuit otio frui.Seychellen 023

Vix stilum deposueram, cum nuntius ex Germania venit amicum postero die adventurum esse. Magno cum gaudio in solario iacens iterum librum legi vel “Cursum” probavi, an optior esset ad discipulos docendos quam “Cursus Continuus”.

Hora decima et sexta per litus ad tabernam alteram et procul sitam ambulavi panem, salem, aquam fructusque emptum. Tum in Oceano refrigeravi et in “Anchor Café” edi. Tandem finem feci librorum Imperatoris legendi. Quos quattuor libros auctoris Conn Iggulden nominati Augustae Treverorum, Carthagine Bremaeque vel etiam in Dania legeram.Seychellen 027

 

4 Kalendis Aprilibus surrexi et iterum in Oceano natavi. Paulo post amicus denique advenit. Qui paulum aegrotus erat et paucis verbis factis quievit, dum “Cursum” probare pergo. Postea novum librum Maddoxi Roberti legere coepi et tum ego amicum meum de rebus Sechellicis certiorem feci et narravit de Olympiis mathematicis amicus. Hora decima et sexta nonnullas res empturi per viam ambulavimus et, postquam lavimus, tabernam ancorae visitavimus paulum esuri. Brevi tempore post cubicula iam petivimus, quod amicus itinere ac morbo et nihil agendo - quicumque causam dicere potest! - ego defessi eramus.Seychellen 012

5 Altero die mane, id erat hora sexta, surrexi et, ut antea solitus sum, in mare me praecipitavi. Studiis cottidianis perfectis librum legere perrexi vel quievi. Tum nobis placuit ad urbem Victoriam nominatam proficisci. Diu - fere unam horam - automobile grande exspectavimus. Sole ardente umbram casae parvae saxo aedificatae petivimus. Tamen valde sudavimus. Automobile grande autem fuit plenius hominum, sed fortuna nobiscum fuit et sic considere potuimus.

Per angustas vias iter nos duxit primo ad litus, qui ad solem orientem vergit, postea in caput insularum reique publicae, ubi hora fere decima et secunda de curru descendimus. Tum per urbem ambulans varias res prospectavimus: Tegumen capitalis amicus, ego vestem apopudobaliae Sechellicam. Seychellen 040Amico autem in taberna quadam contigit, ut emeret, quod desideravisset, cum mercator mihi doceret vestem eius generis nusquam vendi posse. Mihi quoque non contigit, ut pecunias ex argentaria macchina acciperem, quod ea pecunias nullas habere videretur. Seychellen 042

Itaque templum Indicum praetereunt es aliquid ciborum quaesivi- mus, cum fame cogeremur. Tandem tabernam invenimus, ubi praeter gallos, porcos piscesque collyrae praebitae sunt. Quibus postulatis in taberna considentes cena fructi sumus.

Aedis Christiana Paulo dedicata prope tabernam sita est. Itaque post cenam nobis placuit aedem visitare. Quae erat clarior et maior quam cogitares foris stans.Seychellen 041Seychellen 052

Prius horologium arte Britannica aedificatum et in via stans spectavimus et frustra pecunias accipere conati sumus, quam ad portem ambulavimus. Ibi navis celer modo crepidonem reliquit, ut ad Praslinam insulam navigaret. Seychellen 061a

Conati sumus exquirere, quando navem ascendere possemus et quantum pecuniarum nobis solvendum esset, et in animo habuimus nos de pretio automobilis commodantis certiores factos esse, sed frustra speravimus mercatores nos adiuturos esse. Sed ad locum, ubi automobilia grandia stata sunt, ambulantes tandem macchina invenimus, ex qua pecunias maxime necessarias accepimus. Edepol! Quam laetus fui!

Tum multis cum hominibus domum vecti sumus, ubi advenimus paulum ante horam, qua sol occidit. Oceano autem usi et de Physicis rebus disputantes nos refrigeravimus et postea sorbitionem ex vasis plasticis edentes a ludis parvis delectati sumus.

6 Die postero - i.e. ante diem tertium Nonas Apriles - nihil egimus! Nihilne? Fere nihil. Finivi studia mea de libro CURSUS nominato (mihi eo tempore nondum persuasit) et librum de D. Caecilio Metello legere perrexi. Multis rebus cum amico disputatis mercatorem petivimus, et iterum in taberna “Anchor Café” nominata edendi causa sedimus. Postremo eo die quoque aliquid lusimus.

Hora autem fere undecima Jacqueline apparuit. Putaveram eam iam Kalendis Aprilibus venisse in animo habere, sed mihi docuit se numquam hoc dixisse. Iurem... Sed malo dicere, quid cum ea egimus: Nos Nonis Aprilibus nave vitrea vecturos et, cum sol bis ortus erit, ad insulam Praslin nominatam navigaturos esse.

7 Hodie, i.e. pridie Nonis Aprilibus, in animo habemus per vias et montes ad alterum ripam pervenire. Qua re per naturam vagabimur et caliditate vel umbra fruemur. Is est dies medicus morae meae. Me autem refrigeravisse iam animadverto. Cum mane in Oceano nato vel in lectico iaceo, mihi rursus placet de patria et negotiis cogitare. Carpo diem, ut mentem procul mittam, unde notiones novas arcessat. Nihil agens tamen multa impetro et hoc mihi magnae laetitiae est. Mens autem sedata est, quod quinque dies ei reliqui sunt. Finem facio nunc philosophiae. (Nota bene: Ne quo tempore quidem aliquid vini potaveram!)

Unum addere volo decem horas post: Sole ardente ad adversam ripam per montes vagati sumus. Magno cum labore tantum hoc iter perficere potuimus - sed perfecimus! Fortuna nobiscum fuit. Bis taberna apparuit, ubi aquam accipere potuimus. Quae tabernae mihi ut in regione deserta imago falsa videntur. Sed superavimus et multas picturas feci, quas hic videre potes:

Seychellen 077Seychellen 078

Seychellen 084Seychellen 091

Seychellen 1268 Quantum diem! Nonis Aprilibus Victoriam profecti navem vitream ascendimus. Tum ad insulam Moyenne nominatam vecti sumus, ubi unus homo Australicus suam vitam solus agit. Qui veterrimus - agit annum octagesimum quartum - comis laetusque nobiscum disputavit. Hic vir insulam, qaum aliquando emit, fere quadraginta annos incolit. Nonnullas annos pater eius quoque ibi vixit usque ad vitam finiendam. Nunc comites eius sunt tres canes, multi aves et nonnulli testudines maritimi. Qui maiores sunt et celeriores quam tu cogites! Edunt omnia genera foliorum. Saepe autem iacent nihil agentes.

Prius quam cibos Creoles edimus, nave usi ad cautes corallium navigamus et ibi primo terram submaritimam culmo spirandi causa usus adspexi. Mihi valde placuit tranquille in aquam iacens vadum maris vel pisces circum me natantes perspicere. Post cenam per insulam vagari constituimus. Tandem incolam audientes cum Indio viro, qui laetissimus fuit, in litore sedimus, dum navem ascendere potuimus, qua Victoriam rediimus.Seychellen 150

Seychellen 161

Seychellen 135Mihi autem magnae laetitiae fuit, quod in portu Victoriae navis musica maior Rotterdam nominata erat. Cum gubernator tarde illam navem Hollandicam praeteriret, mihi contigit, ut picturas pulcherrimas facere possum. Hora fere decima et septima revertimus. Sole usus musicam audivi et, cum sol occidisset, has litteras scripsi. Cras refrigerare in animo habemus, ut tum insulas Praslinam La Diguamque nominatas visitemus. Reteuleramne me librum secundum - is Roberti - finivisse? Ita est! Et nunc Harris librum incipiam (de scriptore larvali)!

 

Seychellen 169 - Kopie

 9 Re vera dicas proximo die nihil factum est. Paginas autem trecentas et quinquaginta legi et unam horam ante tabernam clausam mansi. Ad litus vasi et in umbra arborum sedi. Tandem alteram tabernam petivi. Incertum fuit, quo tempore ostium aperiretur. Ceterum nullae res pernatotatiores fuerunt. Seychellen 184

10 Ante diem septimum Idus Apriles mane surreximus, nam exkursionem facere in animo habuimus. Transportati sumus Victoriam, ubi navem, qua insulas Praslinam et La Diguam nominatas petere voluimus, ascendimus. Quae celerrima fuit , nam ei, ut superiore loco videre potuisti, alveus duplex fuit. Una hora post Praslinae iam fuimus. Si aliquid de hac navigatione cognosere cupis, tibi est hanc vel illam viam sequendam.

Ibi “Vallée de Mai” visitaverunt, hortum vel palmetum, ubi multas palmas adspicere potes. Dux noster, Allen, demonstravit, quo modo palma Sechellica clarissima, Koko de Mer, se gravidat: Palmam enim generis masculini semen praebere: Quod lacertam pabulatum petere, sed unam partem seminis non edere. Quam a vento, si fortunam libeat, ad palmam feminini generis transportari et sic nucem gigni. Palmam masculinam altiorem esse quam femininam, ut semen cadens quoque ad destinatum pervenire possit.

Seychellen 228Tum litus accessimus, ubi tabernam erat, in qua res ad recordationem aptas emere potuimus. Quibus rebus factis ad portum revenimus, ut altera nave celerrima - etsi minore - ad insulam La Diguam perveniremus. In tabulato superiore sedere malui, cum capiti meo dolor esset ex quo tempore, cum in nave prima partem interiorem petivisset, quae frigidior esset. Dolor restavit, sed non crevit.

In insula La Digue nominata in curro sedentes ad cenam transportati sumus. Cibus bonus fuit, sed caupona calidior est et nobis tabulae altae tantum et truncis pro sedibus praebiti sunt. Cito cauponam reliquimus et litus appetivimus. Seychellen 212Mihi magnum gaudium fuisset, si mihi eo loco amoeno natare permissum esset, sed paulo post profecti sumus ad villam, ubi ex nucibus oleum et aliae res factae sunt. Ibi fruges Vanillicos emi. Tum testudines magnos spectavimus et domum, ubi cinematographica quaedam facta est, praeteriimus et tandem ad litus, ubi conquisitio temeti Bacardi nominati facta esse dicitur, pervenimus. Praeter cinctorio balnerio nudavimus et in mare praecipitavimus, sed aqua calidior erat. In litore iacens speravi dolorem caput meum relicturum esse, sed paulo post mare me libet illudere. Nisi vallum parvum exstruxissem, eripuisset partem bonorum meorum, quam meum portavi.

Seychellen 226Seychellen 227

Tandem tempus fuit litus relinquere. Praslinam revertimus, ubi unam fere horam navem alteram exspectavimus. Amicus autem potum quoddam gratissimum apportavit et cum in puppi sederem, dolor capite meo aeque ac oculis meis aspectus portus insulaeque evasit. Ventus acceptus me circumflavit et vestigia navis adspiciens mentem in caelum volare iussit, ubi lunam fere perfectam solemque occidentem spectavi. Nunc tandem dolore capitis abiecto multas res pulchras eo die visas cognovi et de his gavisus sum.

Cum Apollo de quadriga iam longe descendisset, tandem domum revertimus. Laetus paginas ultimas Roberti Harris libri legi - magnifice! - et tum in solario legi et aliquid audivi et fructus sum quietate noctis. Postremo mihi placuit cubiculum appetere.

Seychellen 279 - Kopie11 Die proximo - ne dicam hodie - nihil faciemus, nisi legere, scribere ludereque.

12 Hodie est dies quartus ante Idus Apriles. Nunc tandem in aeroplano sedeo, quod me Lutetiam ferat. Et ibi mihi est nox consumenda, nam aeroplanum patriam advolans sine nobis profectum erit, cum tres horas post tempus definitum insulas Sechellicas reliquimus. Quod me valde paenitet. Unum enim diem totum amittam, quod viri quidam idoti non perfecerunt alterum aeroplanum in usum tradidisse. Sed nunc in animo habeo narrare de die ultimo, quem in insula Mahé nominata versati sumus - sine ira sed cum studio!

Seychellen 256Automobile a domina domus nostrae commodaveramus et brevi tempore post - id est hora fere decima - conatus sum eum currum mirum regere: Nescio, cur nonnulli populi putant rectorem dextra parte sedendum et currum in sinistra parte viae movendum esse. Quod mihi novum fuit et ter parte solita usus sum...

Non modo ab ea re sed etiam a clamoribus territis meis, cum vehiculum grande nobis obviam ibat, collega delectatus est. Sed paulo post mihi contigit, ut automobile certe regerem, quamquam a malitiis quibusdam impeditus sim. Eheu - me iuvat tempore crescente

Sed primo nobis est inveniendum locum, ubi automobili benzinam dare potuimus. Seychellen 246Mirum est, sed sine benzina in insula quadam nobis currus datus est. Itaque currum ad mercatorem benzinae, qui in regione meridiana vixit, regi, sed - taberna clausa erat. Timuimus, ne iter modo per pedes nobis eundum esset, sed orantes, trementes, sperantes tandem ad Ansem Royalem pervenimus. Ibi mercatores videre potuimus, qui ad viam pisces modo captos praebuerunt.

Sex fere horas per fere totas vias insulae Mahé nominatae vecti et locis delectati sumus. Non modo viis praeter litora aedificatas, sed etiam vicos per montes ducentibus vecti sumus. Iterum iterumque constitimus, in “Anse Boilea” pizzam emimus et edimus. Certe alteras horas in viis versati essent, nisi - Hajo mihi veniam detur velim - canes felesque pluvisset. ISeychellen 268ta domum revertimus madadaissimi, postquam litus meridianum videre quidem cupivi. Domum reverti ego quidem natare volo. Postea paulum legi et cum amico lusi et tum tabernam ancorae in extremi visitavimus.

13 Hodie litus mareque salutem natans dixi et paulo post transportati sumus in portum aviatorium. Cetera iam legisti.

Fortasse cras domum veniam, fortasse hora decima et quarta, ut dicunt, sed speramus nos non diu Lutetiae versaturos esse. Quicumque cecinit se vehiculo cum rectore usum unam noctem Lutetiam iter facere velle, huci viro cubiculum libenter darem, etsi sineret, ut ego vehiculo statim domum veherer. Sed nunc mihi modo restat, quod vir Britannicus dicerent: Manere et team bibere - et cinematographica “Pila ignis” spectare.

14 Hodie dies est, quo in lecto meo somno excitari cupivi. Sed ubi sum? In deversorio apud Lutetiam. Recte legisti! Apud Lutetiam in regione aeroportus. Esgo turrim a Gustavo Eiffele aedificatum quidem non video et puto me eam non visurum esse. Ante fenestram via grandis est et aeroplanos advenire vel proficisci videre possum. Tres horas, fere quattuor mihi est hic iam manendum - tum tandem partem itineris ultimam incipere possum. Finem querelae nunc facere volo! Malo meminisse de momentis pulchris! Vidi:

Seychellen 183
Seychellen 186
Seychellen 223 Seychellen 013
Seychellen 153

² Recordarisne eam avem, quae panem postulaverat? Cottidie revenit pabulatum accipere. Tandem in manu mea brevi tempore constitit!

Navibus celeribus vecti sumus et mihi magnae laetitiae est itinera automobili usus per Mahém facere. Sole ardente per insulam vagati sumus et caput eius rei publicae visitavimus. Seychellen 021Praeterea otiis fructus sum. Multos dies in solario tantum iacens libros legi et animum procul amisi. Mane et sub vesperum in sinu natabam. Hunc locum amoenum amavi! Re vera lenius egi, nisi librum “Cursum” probavi vel consilia cepi. Eheu! Me refrigeravi!

Sed certe ego eo loco ut vir ille Australicus vivere, qui insulam Moyenne nominatam iam multos annos incolit. Caelum mihi non bonum est, sed placuit, si aer frigidior fuit. Imber autem a me amatus ibi satis fuit. Sed macchina, quae impetrat, ut caelum frigidius sit, capiti meo dolor parat.

Mihi tempus iucundissimum fuit, et in insulis Sechellicis fuisse me omnino non paenitet, sed tamen gaudeo, quod nunc tandem Bremam redire possum!

Quae capita scripsi, dum in insulis Sechellicis moror. Multis rebus factis mihi tandem XXX mensibus post contigit, ut picturis aptis additis omnibus hominibus, qui vellent, interrete edidi.  

Seychellen 160